Præfatio: De Lazaro

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Ipse enim verus homo Lázarum flevit amícum,
et Deus ætérnus e túmulo suscitávit,
qui, humáni géneris miserátus,
ad novam vitam sacris mystériis nos addúcit.
Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum,
ante conspéctum tuum in æternitáte lætántium.
Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur,
sócia exsultatióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Dominica V in Quadragesima – 29 Mar 2020

Usus cooperiendi cruces et imagines per ecclesiam ab hac dominica servari potest, de iudicio Conferentiæ Episcoporum. Cruces velatæ remanent usque ad expletam celebrationem Passionis Domini, feria VI Hebdomadæ sanctæ, imagines vero usque ad initium Vigiliæ paschalis.
Hac dominica celebratur tertium scrutinium præparatorium ad baptismum pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis.

Ant. ad introitum Cf. Ps 42, 1-2
Iúdica me, Deus,
et discérne causam meam de gente non sancta;
ab hómine iníquo et dolóso éripe me,
quia tu es Deus meus et fortitúdo mea.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Quǽ sumus, Dómine Deus noster, ut in illa caritáte,
qua Fílius tuus díligens mundum morti se trádidit,
inveniámur ipsi, te opitulánte, alácriter ambulántes.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Exáudi nos, omnípotens Deus,
et fámulos tuos, quos fídei christiánæ eruditiónibus imbuísti,
huius sacrifícii tríbuas operatióne mundári.
Per Christum.

Præfatio: De Lazaro.

Ant. ad communionem Io 11, 26
Omnis qui vivit et credit in me,
non moriétur in ætérnum, dicit Dóminus.

Post communionem
Quǽ sumus, omnípotens Deus,
ut inter eius membra semper numerémur,
cuius Córpori communicámus et Sánguini.
Qui vivit et regnat in sǽ cula sæculórum.

Oratio super populum
Bénedic, Dómine, plebem tuam,
quæ munus tuæ miseratiónis exspéctat,
et concéde, ut, quod, te inspiránte, desíderat,
te largiénte percípiat.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Dominica IV in Quadragesima – 22 Mar 2020

In hac Missa adhibetur color violaceus vel rosaceus, sonus instrumentorum admittitur et altare floribus ornari potest.
Hac dominica celebratur secundum scrutinium præparatorium ad baptismum pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis.

Ant. ad introitum Cf. Is 66, 10-11
Lætáre, Ierúsalem,
et convéntum fácite, omnes qui dilígitis eam;
gaudéte cum lætítia, qui in tristítia fuístis,
ut exsultétis, et satiémini ab ubéribus consolatiónis vestræ.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui per Verbum tuum
humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris,
præsta, quǽsumus, ut pópulus christiánus
prompta devotióne et álacri fide
ad ventúra sollémnia váleat festináre.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Remédii sempitérni múnera, Dómine,
lætántes offérimus, supplíciter exorántes,
ut éadem nos et fidéliter venerári,
et pro salúte mundi congruénter exhibére perfícias.
Per Christum.

Præfatio: De cæco nato.

Ant. ad communionem Cf. Io 9, 11
Dóminus linívit óculos meos:
et ábii, et lavi, et vidi, et crédidi Deo.

Post communionem
Deus, qui illúminas omnem hóminem
veniéntem in hunc mundum,
illúmina, quǽsumus, corda nostra grátiæ tuæ splendóre,
ut digna ac plácita maiestáti tuæ cogitáre semper,
et te sincére dilígere valeámus.
Per Christum.

Oratio super populum
Tuére, Dómine, súpplices tuos, susténta frágiles,
et inter ténebras mortálium ambulántes
tua semper luce vivífica,
atque a malis ómnibus cleménter eréptos,
ad summa bona perveníre concéde.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Præfatio: De cæco nato

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Qui genus humánum, in ténebris ámbulans,
ad fídei claritátem
per mystérium incarnatiónis addúxit,
et, qui servi peccáti véteris nascebántur,
per lavácrum regeneratiónis
in fílios adoptiónis assúmpsit.
Propter quod cæléstia tibi atque terréstria
cánticum novum cóncinunt adorándo,
et nos, cum omni exércitu Angelórum,
proclamámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Præfatio: De Samaritana

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Qui, dum aquæ sibi pétiit potum a Samaritána præbéri,
iam in ea fídei donum ipse creáverat,
et ita eius fidem sitíre dignátus est,
ut ignem in illa divíni amóris accénderet.
Unde et nos tibi grátias ágimus,
et tuas virtútes cum Angelis prædicámus, dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Dominica III in Quadragesima – 15 Mar 2020

Hac dominica celebratur primum scrutinium præparatorium ad baptismum pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis  christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis.

Ant. ad introitum Ps 24, 15-16
Oculi mei semper ad Dóminum,
quia ipse evéllet de láqueo pedes meos.
Réspice in me et miserére mei,
quóniam únicus et pauper sum ego.

Vel: Cf. Ez 36, 23-26
Cum sanctificátus fúero in vobis,
congregábo vos de univérsis terris;
et effúndam super vos aquam mundam,
et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris,
et dabo vobis spíritum novum, dicit Dóminus.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, ómnium misericordiárum et totíus bonitátis auctor,
qui peccatórum remédia in ieiúniis,
oratiónibus et eleemósynis demonstrásti,
hanc humilitátis nostræ confessiónem propítius intuére,
ut, qui inclinámur consciéntia nostra,
tua semper misericórdia sublevémur.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
His sacrifíciis, Dómine, concéde placátus,
ut, qui própriis orámus absólvi delíctis,
fratérna dimíttere studeámus.
Per Christum.

Præfatio: De Samaritana.

Ant. ad communionem Io 4, 13-14
Qui bíberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dóminus,
fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam.

Post communionem
Suméntes pignus cæléstis arcáni,
et in terra pósiti iam supérno pane satiáti,
te, Dómine, súpplices deprecámur,
ut, quod in nobis mystério géritur, ópere impleátur.
Per Christum.

Oratio super populum
Rege, Dómine, quǽsumus, tuórum corda fidélium,
et servis tuis hanc grátiam largíre propítius,
ut in tui et próximi dilectióne manéntes
plenitúdinem mandatórum tuórum adímpleant.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Dominica II in Quadragesima – 8 Mar 2020

Ant. ad introitum Cf. Ps 26, 8-9
Tibi dixit cor meum quæsívi vultum tuum,
vultum tuum, Dómine, requíram.
Ne avértas fáciem tuam a me.
Vel: Cf. Ps 24, 6.2.22
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine,
et misericórdiæ tuæ, quæ a sǽculo sunt.
Ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri;
líbera nos, Deus Israel, ex ómnibus angústiis nostris.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui nobis diléctum Fílium tuum audíre præcepísti,
verbo tuo intérius nos páscere dignéris,
ut, spiritáli purificáto intúitu,
glóriæ tuæ lætémur aspéctu.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta,
et ad celebránda festa paschália
fidélium tuórum córpora mentésque sanctíficet.
Per Christum.

Præfatio: De transfiguratione Domini.

Ant. ad communionem Mt 17, 5
Hic est Fílius meus diléctus,
in quo mihi bene complácui;
ipsum audíte.

Post communionem
Percipiéntes, Dómine, gloriósa mystéria,
grátias tibi reférre satágimus,
quod, in terra pósitos,
iam cæléstium præstas esse partícipes.
Per Christum.

Oratio super populum
Bénedic, Dómine, fidéles tuos benedictióne perpétua,
et fac eos Unigéniti tui Evangélio sic adhærére,
ut ad illam glóriam, cuius in se spéciem Apóstolis osténdit,
et suspiráre iúgiter et felíciter váleant perveníre.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Dominica I in Quadragesima – 1 Mar 2020

Hac dominica celebratur ritus “ electionis ” seu “ inscriptionis nominis ” pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis.

Ant. ad introitum Cf. Ps 90, 15-16
Invocábit me, et ego exáudiam eum;
erípiam eum, et glorificábo eum,
longitúdine diérum adimplébo eum.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Concéde nobis, omnípotens Deus,
ut, per ánnua quadragesimális exercítia sacraménti,
et ad intellegéndum Christi proficiámus arcánum,
et efféctus eius digna conversatióne sectémur.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Fac nos, quǽsumus, Dómine,
his munéribus offeréndis conveniénter aptári,
quibus ipsíus venerábilis sacraménti celebrámus exórdium.
Per Christum.

Præfatio: De tentatione Domini.

Ant. ad communionem Mt 4, 4
Non in solo pane vivit homo,
sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Vel: Cf. Ps 90, 4
Scápulis suis obumbrábit tibi Dóminus,
et sub pennis eius sperábis.

Post communionem
Cælésti pane refécti,
quo fides álitur, spes provéhitur et cáritas roborátur,
quǽsumus, Dómine,
ut ipsum, qui est panis vivus et verus, esuríre discámus,
et in omni verbo, quod procédit de ore tuo,
vívere valeámus.
Per Christum.

Oratio super populum
Super pópulum tuum, Dómine, quǽsumus,
benedíctio copiósa descéndat,
ut spes in tribulatióne succréscat,
virtus in tentatióne firmétur,
ætérna redémptio tribuátur.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Feria Quarta Cinerum – 26 Feb 2020

In Missa huius diei benedicuntur et imponuntur cineres, facti de ramis olivarum, sive aliarum arborum, anno præcedenti benedictis.

Ritus initiales et liturgia verbi

Ant. ad introitum Sap 11, 24-25.27
Miseréris ómnium, Dómine,
et nihil odísti eórum quæ fecísti,
dissímulans peccáta hóminum propter pæniténtiam
et parcens illis, quia tu es Dóminus Deus noster.

Omittitur actus pænitentialis, cuius locum tenet impositio cinerum.

Collecta
Concéde nobis, Dómine,
præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre ieiúniis,
ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri,
continéntiæ muniámur auxíliis. Per Dóminum.

Benedictio et impositio cinerum

Post homiliam, sacerdos stans, manibus iunctis, dicit:
Deum Patrem, fratres caríssimi, supplíciter deprecémur,
ut hos cíneres, quos pæniténtiæ causa
capítibus nostris impónimus,
ubertáte grátiæ suæ benedícere dignétur.
Et, post brevem orationem in silentio, manibus extensis, prosequitur:
Deus, qui humiliatióne flécteris et satisfactióne placáris,
aurem tuæ pietátis précibus nostris inclína,
et super fámulos tuos,
horum cínerum aspersióne contáctos,
grátiam tuæ benedictiónis + effúnde propítius,
ut, quadragesimálem observántiam prosequéntes,
ad Fílii tui paschále mystérium celebrándum
purificátis méntibus perveníre mereántur.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

Vel:
Deus, qui non mortem sed conversiónem
desíderas peccatórum,
preces nostras cleménter exáudi,
et hos cíneres,
quos capítibus nostris impóni decérnimus
benedícere + pro tua pietáte dignáre,
ut qui nos cínerem esse
et in púlverem reversúros cognóscimus
quadragesimális exercitatiónis stúdio,
peccatórum véniam
et novitátem vitæ,
ad imáginem Fílii tui resurgéntis, cónsequi valeámus.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Et aspergit cineres aqua benedicta, nihil dicens.
Deinde sacerdos imponit cineres omnibus astantibus, qui ad ipsum accedunt, dicens singulis:
Pænitémini, et crédite Evangélio.
Vel:
Meménto, homo, quia pulvis es, et in púlverem revertéris.

Interim cantatur:
Antiphona 1
Immutémur hábitu, in cínere et cilício,
ieiunémus, et plorémus ante Dóminum,
quia multum miséricors est
dimíttere peccáta nostra Deus noster.

Antiphona 2 Cf. Ioel 2, 17; Est 4, 17
Inter vestíbulum et altáre
plorábunt sacerdótes minístri Dómini,
et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo,
et ne claudas ora canéntium te, Dómine.

Antiphona 3 Ps 50, 3
Dele, Dómine, iniquitátem meam.
Quæ repeti potest post singulos versus psalmi 50 Miserére mei, Deus.

Responsorium Cf. Ps 78, 9
R. Emendémus in mélius, quæ ignoránter peccávimus,
ne súbito præoccupáti die mortis quærámus spátium pæniténtiæ,
et inveníre non possímus. * Atténde, Dómine, et
miserére, quia peccávimus tibi.
V. Adiuva nos, Deus salutáris noster, et propter honórem
nóminis tui, Dómine, líbera nos. * Atténde, Dómine.

Cani potest etiam alius cantus aptus.
Impositione cinerum peracta, sacerdos lavat manus et procedit ad orationem universalem, ac Missam prosequitur modo consueto.

Non dicitur Credo.

Liturgia eucharistica

Super oblata
Sacrifícium quadragesimális inítii sollémniter immolámus,
te, Dómine, deprecántes,
ut per pæniténtiæ caritatísque labóres
a nóxiis voluptátibus temperémus,
et, a peccátis mundáti,
ad celebrándam Fílii tui passiónem
mereámur esse devóti.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio III vel IV de Quadragesima.

Ant. ad communionem Cf. Ps 1, 2-3
Qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte,
dabit fructum suum in témpore suo.

Post communionem
Percépta nobis, Dómine,
prǽbeant sacraménta subsídium,
ut tibi grata sint nostra ieiúnia,
et nobis profíciant ad medélam.
Per Christum.

Oratio super populum
Ad dimissionem sacerdos, stans versus ad populum, et super illum manus extendens, dicit hanc orationem:
Super inclinántes se tuæ maiestáti, Deus,
spíritum compunctiónis propítius effúnde,
et præmia pæniténtibus repromíssa
misericórditer cónsequi mereántur.
Per Christum.

Benedictio et impositio cinerum fieri potest etiam extra Missam. Quo in casu præmittitur Liturgia verbi, adhibendo cantum ad introitum, collectam, lectiones cum suis cantibus, ut in Missa. Sequitur deinde homilia et benedictio atque impositio cinerum. Ritus concluditur oratione universali, benedictione ac dimissione fidelium.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Messbuch in PDF mit Lesungen auf Deutsch (auf A3-Bogen, Vorder-/Rückseite drücken)

Dominica VII “per annum” – 23 Feb 2020

Ant. ad introitum Ps 12, 6
Dómine, in tua misericórdia sperávi.
Exsultávit cor meum in salutári tuo,
cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

Collecta
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut, semper rationabília meditántes,
quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis.
Per Dóminum.

Super oblata
Mystéria tua, Dómine, débitis servítiis exsequéntes,
súpplices te rogámus,
ut, quod ad honórem tuæ maiestátis offérimus,
nobis profíciat ad salútem.
Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 9, 2-3
Narrábo ómnia mirabília tua.
Lætábor et exsultábo in te,
psallam nómini tuo, Altíssime.
Vel: Io 11, 27
Dómine, ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei vivi,
qui in hunc mundum venísti.

Post communionem
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut illíus capiámus efféctum,
cuius per hæc mystéria pignus accépimus.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Messbuch in PDF mit Lesungen auf Deutsch (auf A3-Bogen, Vorder-/Rückseite drücken)