Sollemnitas
Ad Missam in Vigilia
Hæc Missa adhibetur vespere diei 23 iunii sive ante sive post I Vesperas sollemnitatis.
Ant. ad introitum Lc 1, 15.14
Hic erit magnus coram Dómino,
et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ,
et multi in nativitáte eius gaudébunt.
Dicitur Glória in excélsis.
Collecta
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut família tua per viam salútis incédat,
et, beáti Ioánnis Præcursóris hortaménta sectándo,
ad eum quem prædíxit, secúra pervéniat,
Dóminum nostrum Iesum Christum.
Qui tecum.
Dicitur Credo.
Super oblata
Múnera pópuli tui, Dómine, propítius inténde,
in beáti Ioánnis Baptístæ sollemnitáte deláta,
et præsta, ut, quæ mystério gérimus,
débitæ servitútis actióne sectémur.
Per Christum.
Præfatio propria, ut in Missa sequenti.
Ant. ad communionem Lc 1, 68
Benedíctus Dóminus Deus Israel,
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ.
Post communionem
Sacris dápibus satiátos,
beáti Ioánnis Baptístæ nos, Dómine,
præclára comitétur orátio,
et, quem Agnum nostra ablatúrum crímina nuntiávit,
ipsum Fílium tuum poscat nobis fore placátum.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Ad Missam in die
Ant. ad introitum Io 1, 6-7; Lc 1, 17
Fuit homo missus a Deo,
cui nomen erat Ioánnes.
Hic venit, ut testimónium perhibéret de lúmine,
paráre Dómino plebem perféctam.
Dicitur Glória in excélsis.
Collecta
Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam suscitásti,
ut perféctam plebem Christo Dómino præparáret,
da pópulis tuis spiritálium grátiam gaudiórum,
et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis et pacis.
Per Dóminum.
Dicitur Credo.
Super oblata
Tua, Dómine, munéribus altária cumulámus,
illíus nativitátem honóre débito celebrántes,
qui Salvatórem mundi et cécinit affutúrum,
et adésse monstrávit.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Præfatio: De missione Præcursoris.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
In cuius Præcursóre beáto Ioánne
tuam magnificéntiam collaudámus,
quem inter natos mulíerum honóre præcípuo consecrásti.
Qui cum nascéndo multa gáudia præstitísset,
et nondum éditus exsultásset ad humánæ salútis advéntum,
ipse solus ómnium prophetárum
Agnum redemptiónis osténdit.
Sed et sanctificándis étiam aquæ fluéntis
ipsum baptísmatis lavit auctórem,
et méruit fuso sánguine suprémum
illi testimónium exhibére.
Et ídeo, cum cælórum virtútibus,
in terris te iúgiter prædicámus,
maiestáti tuae sine fine clamántes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth…
Ant. ad communionem Cf. Lc 1, 78
Per víscera misericórdiæ Dei nostri,
visitávit nos Oriens ex alto.
Post communionem
Cæléstis Agni convívio refécti,
quǽsumus, Dómine, ut Ecclésia tua,
sumens de beáti Ioánnis Baptístæ generatióne lætítiam,
quem ille prænuntiávit ventúrum,
suæ regeneratiónis cognóscat auctórem.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
© Copyright – Libreria Editrice Vaticana
S. Messa della vigilia: messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)
S. Messa del giorno: messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)