In commemoratione omnium fidelium defunctorum – 2 Nov 2024

Missæ quæ sequuntur ad libitum celebrantis adhiberi possunt.*
Quando dies 2 novembris incidit in dominicam, Missa fit de Commemoratione omnium fidelium defunctorum.

1
Ant. ad introitum Cf. 1 Th 4, 14; 1 Cor 15, 22
Sicut Iesus mórtuus est et resurréxit,
ita et Deus eos qui dormiérunt per Iesum addúcet cum eo.
Et sicut in Adam omnes moriúntur,
ita et in Christo omnes vivificabúntur.

Collecta
Preces nostras, quǽsumus, Dómine, benígnus exáudi,
ut, dum attóllitur nostra fides
in Fílio tuo a mórtuis suscitáto,
in famulórum tuórum præstolánda resurrectióne
spes quoque nostra firmétur.
Per Dóminum.

Super oblata
Nostris, Dómine, propitiáre munéribus,
ut fámuli tui defúncti assumántur in glóriam cum Fílio tuo,
cuius magno pietátis iúngimur sacraménto.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio defunctorum.

Ant. ad communionem Cf. Io 11, 25-26
Ego sum resurréctio et vita, dicit Dóminus.
Qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet;
et omnis, qui vivit et credit in me,
non moriétur in ætérnum.

Post communionem
Præsta, quǽsumus, Dómine,
ut fámuli tui defúncti
in mansiónem lucis tránseant et pacis,
pro quibus paschále celebrávimus sacraméntum.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

2
Ant. ad introitum Cf. 4 Esdr 2, 34-35
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine,
et lux perpétua lúceat eis.

Collecta
Deus, glória fidélium et vita iustórum,
cuius Fílii morte et resurrectióne redémpti sumus,
propitiáre fámulis tuis defúnctis,
ut, qui resurrectiónis nostræ mystérium agnovérunt,
ætérnæ beatitúdinis gáudia percípere mereántur.
Per Dóminum.

Super oblata
Omnípotens et miséricors Deus,
his sacrifíciis áblue, quǽsumus, fámulos tuos defúnctos
a peccátis eórum in sánguine Christi,
ut, quos mundásti aqua baptísmatis,
indesinénter purífices indulgéntia pietátis.
Per Christum.

Præfatio defunctorum.

Ant. ad communionem Cf. 4 Esdr 2, 35.34
Lux ætérna lúceat eis, Dómine,
cum Sanctis tuis in ætérnum, quia pius es.

Post communionem
Sumpto sacraménto Unigéniti tui,
qui pro nobis immolátus resurréxit in glória,
te, Dómine, supplíciter exorámus pro fámulis tuis defúnctis,
ut, paschálibus mystériis mundáti,
futúræ resurrectiónis múnere gloriéntur.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

3
Ant. ad introitum Cf. Rom 8, 11
Deus, qui suscitávit Iesum a mórtuis,
vivificábit et mortália córpora nostra,
propter inhabitántem Spíritum eius in nobis.

Collecta
Deus, qui Unigénitum tuum, devícta morte,
ad cæléstia transíre fecísti,
concéde fámulis tuis defúnctis,
ut, huius vitæ mortalitáte devícta,
te conditórem et redemptórem
possint perpétuo contemplári.
Per Dóminum.

Super oblata
Pro ómnibus fámulis tuis in Christo dormiéntibus
hóstiam, Dómine, súscipe benígnus oblátam,
ut, per hoc sacrifícium singuláre vínculis mortis exúti,
vitam mereántur ætérnam.
Per Christum.

Præfatio defunctorum.

Ant. ad communionem Cf. Phil 3, 20-21
Salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum,
qui reformábit corpus humilitátis nostræ
configurátum córpori claritátis suæ.

Post communionem
Multíplica, Dómine, his sacrifíciis suscéptis,
super fámulos tuos defúnctos misericórdiam tuam,
et, quibus donásti baptísmi grátiam,
da eis æternórum plenitúdinem gaudiórum.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

* Hac die quilibet sacerdos tres Missas celebrare potest, servata tamen quæ statuta sunt a Benedicto XV, per Const. Apost. Incruentum Altaris Sacrificium, die 10 augusti 1915: A.A.S. 7 (1915) pp. 401-404.

Ómnium Sanctórum – 1 Nov 2024

Sollemnitas

Ant. ad introitum
Gaudeámus omnes in Dómino,
diem festum celebrántes
sub honóre Sanctórum ómnium,
de quorum sollemnitáte gaudent Angeli,
et colláudant Fílium Dei.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita
sub una tribuísti celebritáte venerári, quǽsumus,
ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam,
multiplicátis intercessóribus, largiáris.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Grata tibi sint, Dómine, múnera,
quæ pro cunctórum offérimus honóre Sanctórum,
et concéde,
ut, quos iam crédimus de sua immortalitáte secúros,
sentiámus de nostra salúte sollícitos.
Per Christum.

Præfatio: De gloria matris nostræ Ierusalem.

Ant. ad communionem Mt 5, 8-10
Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt;
beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur;
beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam,
quóniam ipsórum est regnum cælórum.

Post communionem
Mirábilem te, Deus,
et unum Sanctum in ómnibus Sanctis tuis adorántes,
tuam grátiam implorámus,
qua, sanctificatiónem
in tui amóris plenitúdine consummántes,
ex hac mensa peregrinántium
ad cæléstis pátriæ convívium transeámus.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Χαῖρε βασίλισσα

Ἀντίφωνον.

Χαῖρε βασίλισσα, μῆτερ ἐλέους, ζωή, γλυκύτης, καὶ ἐλπὶς ἡμῶν, χαῖρε. Πρὸς σὲ βοῶμεν οἱ τῆς Εὔας ἐξόριστοι παῖδες. Πρὸς σὲ ἀτενίζομεν στενάζοντες καὶ θρηνοῦντες ἐν τῇδε τῇ τοῦ κλαυθμῶνος κοιλάδι. Ἄγε δὴ συνήγορε ἡμῶν, τοὺς εὐσπλάγχνους σου ὀφθαλμοὺς ἐφ’ ἡμᾶς ἐπίστρεψον, καὶ Ἰησοῦν τὸν εὐλογημένον καρπὸν τῆς κοιλίας σου μετὰ τὴν ὑπερορίαν ταύτην ἡμῖν ἀνάδειξον. Ὦ ἐπιεικὲς, ὦ εὔσπλαγχνε, ὦ ἡδεῖα παρθένε Μαρία.

Στ. Εὔχου ὑπὲρ ἡμῶν Θεοτόκε ὑπεραγία.

Ἀποκρ. Ὅπως ἀξιωθῶμεν τῶν ἐπαγγελιῶν τοῦ Χριστοῦ.

Εὐχώμεθα.

Παντοκράτορ ἀΐδιε Θεέ, ὁ τῆς ἐνδόξου παρθενομήτορος Μαρίας σῶμά τε καὶ ψυχήν, ὡστ’ ἐπάξιον τοῦ υἱοῦ σου κατασκήνωμα γενέσθαι, συνεργίᾳ τοῦ ἁγίου πνεύματος προετοίμασας, παράσχου ἵνα ἧς τῇ μνήμῃ χαίρομεν, ταύτης τῇ εὐσπλάγχνῳ μεσιτείᾳ ἀπὸ τῶν ἐπικειμένων δεινῶν καὶ τοῦ αἰωνίου θανάτου ῥυσθῶμεν, δι’αὐτοῦ Χριστοῦ τοῦ κυρίου ἡμῶν.

Στ. Ἡ θεία βοήθεια διαμενέτω ἀεὶ μεθ’ ἡμῶν.

Ἀποκρ. Ἀμήν.

Dominica II Paschæ seu De divina Misericordia – 24 Apr 2022

Ant. ad introitum 1 Petr 2, 2
Quasi modo géniti infántes,
rationábile, sine dolo lac concupíscite,
ut in eo crescátis in salútem, allelúia.

Vel: 4 Esdr 2, 36-37
Accípite iucunditátem glóriæ vestræ,
grátias agéntes Deo,
qui vos ad cæléstia regna vocávit, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus misericórdiæ sempitérnæ,
qui in ipso paschális festi recúrsu
fidem sacrátæ tibi plebis accéndis,
auge grátiam quam dedísti,
ut digna omnes intellegéntia comprehéndant,
quo lavácro ablúti, quo spíritu regeneráti,
quo sánguine sunt redémpti.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Súscipe, quǽsumus, Dómine, plebis tuæ
(et tuórum renatórum) oblatiónes,
ut, confessióne tui nóminis et baptísmate renováti,
sempitérnam beatitúdinem consequántur.
Per Christum.

Præfatio paschalis I (in hac potíssimum die).
Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Cf. Io 20, 27
Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum,
et noli esse incrédulus, sed fidélis, allelúia.

Post communionem
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut paschális percéptio sacraménti
contínua in nostris méntibus persevéret.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

Ad populum dimittendum, cantatur vel dicitur:
Ite, missa est, allelúia, allelúia.
Cui respondetur: Deo grátias, allelúia, allelúia.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Sabbato infra Octavam Paschæ – 23 Apr 2022

Ant. ad introitum Ps 104, 43
Edúxit Dóminus pópulum suum in exsultatióne,
et eléctos suos in lætítia, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui credéntes in te pópulos
grátiæ tuæ largitáte multíplicas,
ad electiónem tuam propítius intuére,
ut, qui sacraménto baptísmatis sunt renáti,
beáta fácias immortalitáte vestíri.
Per Dóminum.

Super oblata
Concéde, quǽsumus, Dómine,
semper nos per hæc mystéria paschália gratulári,
ut contínua nostræ reparatiónis operátio
perpétuæ nobis fiat causa lætítiæ.
Per Christum.

Præfatio paschalis I (in hac potíssimum die).
Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Gal 3, 27
Omnes, qui in Christo baptizáti estis,
Christum induístis, allelúia.

Post communionem
Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, intuére benígnus,
et, quem ætérnis dignátus es renováre mystériis,
ad incorruptíbilem glorificándæ carnis resurrectiónem
perveníre concéde.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Feria VI infra Octavam Paschæ – 22 Apr 2022

Ant. ad introitum Cf. Ps 77, 53
Edúxit Dóminus pópulum suum in spe,
et inimícos eórum opéruit mare, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui paschále sacraméntum
in reconciliatiónis humánæ fœdere contulísti,
da méntibus nostris, ut, quod professióne celebrámus,
imitémur efféctu.
Per Dóminum.

Super oblata
Pérfice, Dómine, benígnus in nobis
paschálium múnerum votíva commércia,
ut a terrénis afféctibus ad cæléste desidérium transferámur.
Per Christum.

Præfatio paschalis I (in hac potíssimum die).
Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Cf. Io 21, 12-13
Dixit Iesus discípulis suis: Veníte, prandéte.
Et accépit panem, et dedit eis, allelúia.

Post communionem
Contínua, quǽsumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi,
ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti,
eius resurrectióne læténtur.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Feria V infra Octavam Paschæ – 21 Apr 2022

Ant. ad introitum Sap 10, 20-21
Victrícem manum tuam, Dómine, laudavérunt páriter,
quia sapiéntia apéruit os mutum,
et linguas infántium fecit disértas, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui diversitátem géntium
in confessióne tui nóminis adunásti,
da, ut renátis fonte baptísmatis
una sit fides méntium et píetas actiónum.
Per Dóminum.

Super oblata
Hóstias, quǽsumus, Dómine, placátus assúme,
quas et pro renátis gratánter deférimus,
et pro acceleratióne cæléstis auxílii.
Per Christum.

Præfatio paschalis I (in hac potíssimum die).
Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

Ant. ad communionem Cf. 1 Petr 2, 9
Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius,
qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.

Post communionem
Exáudi, Dómine, preces nostras,
ut redemptiónis nostræ sacrosáncta commércia
et vitæ nobis cónferant præséntis auxílium,
et gáudia sempitérna concílient.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana