Ant. ad introitum Ps 46, 2
Omnes gentes, pláudite mánibus,
iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Collecta
Deus, qui, per adoptiónem grátiæ,
lucis nos esse fílios voluísti,
præsta, quǽsumus, ut errórum non involvámur ténebris,
sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui.
Per Dóminum.
Super oblata
Deus, qui mysteriórum tuórum
dignánter operáris efféctus,
præsta, quǽsumus,
ut sacris apta munéribus fiant nostra servítia.
Per Christum.
Ant. ad communionem Cf. Ps 102, 1
Bénedic, ánima mea, Dómino,
et ea quæ intra me sunt nómini sancto eius.
Vel: Io 17, 20-21
Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint,
ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus.
Post communionem
Vivíficet nos, quǽsumus, Dómine,
divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia,
ut, perpétua tibi caritáte coniúncti,
fructum qui semper máneat afferámus.
Per Christum.
© Copyright – Libreria Editrice Vaticana
Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)