Præfatio II de Ss.ma Eucharistia

De fructibus Sanctissimæ Eucharistiæ
Sequens præfatio dicitur in sollemnitate Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi et in Missis votivis de Ss.ma Eucharistia.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Qui cum Apóstolis suis in novíssima cena convéscens,
salutíferam crucis memóriam prosecutúrus in sǽcula,
Agnum sine mácula se tibi óbtulit,
perféctæ laudis munus accéptum.
Quo venerábili mystério fidéles tuos aléndo sanctíficas,
ut humánum genus, quod cóntinet unus orbis,
una fides illúminet, cáritas una coniúngat.
Ad mensam ígitur accédimus tam mirábilis sacraménti,
ut, grátiæ tuæ suavitáte perfúsi,
ad cæléstis formæ imáginem transeámus.
Propter quod cæléstia tibi atque terréstria
cánticum novum cóncinunt adorándo,
et nos cum omni exércitu Angelórum proclamámus,
sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana