Præfatio: De cæco nato

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Qui genus humánum, in ténebris ámbulans,
ad fídei claritátem
per mystérium incarnatiónis addúxit,
et, qui servi peccáti véteris nascebántur,
per lavácrum regeneratiónis
in fílios adoptiónis assúmpsit.
Propter quod cæléstia tibi atque terréstria
cánticum novum cóncinunt adorándo,
et nos, cum omni exércitu Angelórum,
proclamámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana