Dominica in Palmis de Passione Domini – 28 Mar 2021

Hac die Ecclesia recolit ingressum Christi Domini in Ierusalem ad consummandum suum paschale mysterium. Quare in omnibus Missis memoria fit huiusmodi ingressus Domini, et quidem per processionem vel introitum sollemnem ante Missam principalem, per introitum simplicem ante alias Missas. Introitus tamen sollemnis, non vero processio, iterari potest ante unam alteramve Missam, quæ cum magno populi concursu celebrari solet.
Expedit ut, ubi nec processio nec introitus sollemnis fieri potest, habeatur sacra verbi Dei celebratio de ingressu messianico et de Passione Domini vel sabbato horis vespertinis vel die dominica, hora opportuniore.

Commemoratio ingressus Domini in Ierusalem

Forma prima: Processio

Hora competenti fit collecta in ecclesia minore vel alio loco apto extra ecclesiam, ad quam processio tendit. Fideles ramos in manibus tenent.
Sacerdos et diaconus, induti sacris vestibus coloris rubri pro Missa requisitis, comitantibus aliis ministris accedunt ad locum, ubi populus est congregatus. Sacerdos, loco casulæ, induere potest pluviale, quod deponit expleta processione casulam assumens.
Interim cantatur sequens antiphona vel alius cantus congruus.
Ant. Mt 21, 9
Tunc sacerdos et fideles signant se, dum sacerdos dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Postea populum de more salutat; ac fit brevis monitio, qua fideles ad celebrationem huius diei actuose et conscie participandam invitantur, his vel similibus verbis:
Fratres caríssimi,
postquam iam ab inítio Quadragésimæ corda nostra
pæniténtia et opéribus caritátis præparávimus,
hodiérna die congregámur,
ut cum tota Ecclésia præludámus
paschále Dómini nostri mystérium,
eius nempe passiónem atque resurrectiónem,
ad quod impléndum
ipse ingréssus est civitátem suam Ierúsalem.
Quare cum omni fide et devotióne memóriam agéntes
huius salutíferi ingréssus, sequámur Dóminum,
ut, per grátiam consórtes effécti crucis,
partem habeámus resurrectiónis et vitæ.

Post monitionem, sacerdos dicit unam ex sequentibus orationibus, manibus extensis.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus,
hos pálmites tua benedictióne c sanctífica,
ut nos, qui Christum Regem exsultándo proséquimur,
per ipsum valeámus ad ætérnam Ierúsalem perveníre.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Vel:
Auge fidem in te sperántium, Deus,
et súpplicum preces cleménter exáudi,
ut, qui hódie Christo triumphánti pálmites exhibémus,
in ipso fructus tibi bonórum óperum afferámus.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Et aspergit ramos aqua benedicta, nihil dicens.
Tunc diaconus, vel, ipso deficiente, sacerdos proclamat, more consueto, Evangelium de ingressu Domini secundum unum ex
quattuor Evangeliis. Pro opportunitate incensum adhiberi potest.
“Benedictus qui venit in nomine Domini”
Anno A:
+ Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum 21, 1-11
Cum appropinquássent Hierosólymis
et veníssent Béthphage, ad montem Olivéti,
tunc Iesus misit duos discípulos dicens eis:
“Ite in castéllum, quod contra vos est,
et statim inveniétis ásinam alligátam
et pullum cum ea;
sólvite et addúcite mihi.
Et si quis vobis áliquid díxerit,
dícite: “Dóminus eos necessários habet”,
et conféstim dimíttet eos”.
Hoc autem factum est,
ut implerétur, quod dictum est per prophétam dicéntem:
“Dícite fíliæ Sion:
Ecce Rex tuus venit tibi,
mansuétus et sedens super ásinam
et super pullum fílium subiugális”.
Eúntes autem discípuli fecérunt, sicut præcépit illis Iesus,
et adduxérunt ásinam et pullum,
et imposuérunt super eis vestiménta sua,
et sedit super ea.
Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via;
álii autem cædébant ramos de arbóribus
et sternébant in via.
Turbæ autem, quæ præcedébant eum et quæ sequebántur,
clamábant dicéntes:
“Hosánna fílio David!
Benedíctus, qui venit in nómine Dómini!
Hosánna in altíssimis!”.
Et cum intrásset Hierosólymam,
commóta est univérsa cívitas dicens:
“Quis est hic?”.
Turbæ autem dicébant:
“Hic est Iesus prophéta a Názareth Galilǽæ”.

Verbum Dómini.

Post Evangelium, haberi potest brevis homilia. Ad inchoandam autem processionem, fieri potest a sacerdote vel a diacono vel a ministro laico monitio, his vel similibus verbis expressa:
Imitémur, fratres caríssimi, turbas acclamántes Iesum,
et procedámus in pace.
Vel:
Et incipit, more solito, processio ad ecclesiam, ubi celebrabitur Missa. Præcedit, si thus adhibetur, thuriferarius cum thuribulo fumigante, deinde acolythus vel alius minister deferens crucem, ramis palmarum ornatam iuxta locorum consuetudines, medius inter duos ministros cum candelis accensis. Sequuntur diaconus, librum Evangeliorum deferens, sacerdos cum ministris, et, post eos, fideles omnes, ramos gestantes.
Progrediente processione, cantantur a schola et populo cantus sequentes, vel alii cantus apti in honorem Christi Regis.
Antiphona 1
Púeri Hebræórum, portántes ramos olivárum,
obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes:
Hosánna in excélsis.
Quæ pro opportunitate repetitur inter strophas huius psalmi.
Psalmus 23
Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum.
(Repetitur antiphona)
Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens mánibus et mundo corde,
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
(Repetitur antiphona)
Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob.
(Repetitur antiphona)
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens,
Dóminus potens in proelio.
(Repetitur antiphona)
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
(Repetitur antiphona)

Antiphona 2
Púeri Hebræórum vestiménta prosternébant in via,
et clamábant dicéntes: Hosánna fílio David;
benedíctus, qui venit in nómine Dómini.
Quæ pro opportunitate repetitur inter strophas huius psalmi.
Psalmus 46
Omnes gentes, pláudite mánibus, *
iubiláte Deo in voce exsultatiónis,
quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, *
rex magnus super omnem terram.
(Repetitur antiphona)
Subiécit pópulos nobis, *
et gentes sub pédibus nostris.
Elégit nobis hereditátem nostram, *
glóriam Iacob, quem diléxit.
Ascéndit Deus in iúbilo, *
et Dóminus in voce tubæ.
(Repetitur antiphona)
Psállite Deo, psállite; *
psállite regi nostro, psállite.
Quóniam rex omnis terræ Deus, *
psállite sapiénter.
(Repetitur antiphona)
Regnávit Deus super gentes, *
Deus sedet super sedem sanctam suam.
Príncipes populórum congregáti sunt
cum pópulo Dei Abraham,
quóniam Dei sunt scuta terræ: *
veheménter elevátus est.
(Repetitur antiphona)

Hymnus ad Christum Regem
Chorus:
Glória, laus et honor tibi sit, rex Christe redémptor,
cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Omnes repetunt: Glória, laus…
Chorus:
Israel es tu rex, Dávidis et ínclita proles,
nómine qui in Dómini, rex benedícte, venis.
Omnes repetunt: Glória, laus…
Chorus:
Coetus in excélsis te laudat cǽlicus omnis,
et mortális homo, et cuncta creáta simul.
Omnes repetunt: Glória, laus…
Chorus:
Plebs Hebrǽa tibi cum palmis óbvia venit;
cum prece, voto, hymnis, ádsumus ecce tibi.
Omnes repetunt: Glória, laus…
Chorus:
Hi tibi passúro solvébant múnia laudis;
nos tibi regnánti pángimus ecce melos.
Omnes repetunt: Glória, laus…
Chorus:
Hi placuére tibi, pláceat devótio nostra:
rex bone, rex clemens, cui bona cuncta placent.
Omnes repetunt: Glória, laus…

Intrante processione in ecclesiam, cantatur sequens responsorium, vel alius cantus, qui loquatur de ingressu Domini.
R. Ingrediénte Dómino in sanctam civitátem, Hebræórum
púeri, resurrectiónem vitæ pronuntiántes, * Cum ramis palmárum:
Hosánna, clamábant, in excélsis.
V. Cum audísset pópulus, quod Iesus veníret Hierosólymam,
exiérunt óbviam ei. * Cum ramis.

Sacerdos, cum ad altare pervenerit, illud veneratur et, pro opportunitate, incensat. Deinde pergit ad sedem ubi dimittit pluviale, si illud adhibuit, et assumit casulam. Omissis aliis ritibus initialibus Missæ, et, pro opportunitate, Kýrie, dicit collectam Missæ, quæ deinde prosequitur more solito.

Forma secunda: Introitus sollemnis

Ubi processio extra ecclesiam fieri nequit, ingressus Domini celebratur intra ecclesiam per introitum sollemnem ante Missam principalem.
Fideles congregantur vel ante portam ecclesiæ vel in ipsa ecclesia, ramos in manibus tenentes. Sacerdos et ministri et aliqua deputatio fidelium accedunt ad locum aptum ecclesiæ, extra presbyterium, ubi saltem maior pars fidelium ritum conspicere possit.
Dum sacerdos ad locum dictum accedit, cantatur antiphona Hosánna vel alius cantus idoneus. Fit deinde benedictio ramorum et proclamatio Evangelii ingressus Domini in Ierusalem, ut supra Post Evangelium sacerdos procedit sollemniter cum ministris et deputatione fidelium per ecclesiam ad presbyterium, dum cantatur responsorium Ingrediénte Dómino vel alius cantus aptus.

Cum autem ad altare pervenerit, sacerdos illud veneratur. Deinde pergit ad sedem et, omissis ritibus initialibus Missæ, et, pro opportunitate, Kýrie, dicit collectam Missæ, quæ deinde prosequitur more solito.

Forma tertia: Introitus simplex

In omnibus aliis Missis huius dominicæ in quibus non habetur introitus sollemnis, fit memoria ingressus Domini in Ierusalem per introitum simplicem.

Dum sacerdos pergit ad altare, cantatur antiphona ad introitum cum psalmo vel alius cantus de eodem argumento. Sacerdos, postquam ad altare pervenerit, illud veneratur et pergit ad sedem. Post crucis signum salutat populum; deinde Missam prosequitur more solito.
In aliis Missis, in quibus fieri non potest cantus ad introitum, sacerdos, statim ac ad altare pervenerit et illud est veneratus, salutat populum, legit antiphonam ad introitum et Missam prosequitur more solito.

Ant. ad introitum Cf. Io 12, 1.12-13; Ps 23, 9-10
Ante sex dies sollémnis Paschæ,
quando venit Dóminus in civitátem Ierúsalem,
occurrérunt ei púeri:
et in mánibus portábant ramos palmárum
et clamábant voce magna, dicéntes:
* Hosánna in excélsis:
Benedíctus, qui venísti in multitúdine misericórdiæ tuæ.
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles,
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ?
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
* Hosánna in excélsis:
Benedíctus, qui venísti in multitúdine misericórdiæ tuæ.

AD MISSAM

Post processionem vel introitum sollemnem sacerdos Missam incipit a collecta.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum,
Salvatórem nostrum carnem súmere,
et crucem subíre fecísti,
concéde propítius,
ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta
et resurrectiónis consórtia mereámur.
Qui tecum.

Historia Passionis Domini legitur absque luminaribus et absque incenso, sine salutatione et signatione libri. Legitur autem a diacono vel, ipso deficiente, a sacerdote. Legi potest etiam a lectoribus, parte Christi, si fieri potest, sacerdoti reservata.
Diaconi, non autem alii, ante cantum Passionis, petunt benedictionem sacerdotis, ut alias ante Evangelium.
Post historiam Passionis habeatur, pro opportunitate, brevis homilia. Etiam spatium aliquod silentii servari potest.
Dicitur Credo et fit oratio universalis.

Super oblata
Per Unigéniti tui passiónem
placátio tua nobis, Dómine, sit propínqua,
quam, etsi nostris opéribus non merémur,
interveniénte sacrifício singulári,
tua percipiámus miseratióne prævénti.
Per Christum.

Præfatio: De dominica Passione.

Ant. ad communionem Mt 26, 42
Pater, si non potest hic calix transíre,
nisi bibam illum, fiat volúntas tua.

Post communionem
Sacro múnere satiáti,
súpplices te, Dómine, deprecámur,
ut, qui fecísti nos
morte Fílii tui speráre quod crédimus,
fácias nos, eódem resurgénte,
perveníre quo téndimus.
Per Christum.

Oratio super populum
Réspice, quǽ sumus, Dómine, super hanc famíliam tuam,
pro qua Dóminus noster Iesus Christus
non dubitávit mánibus tradi nocéntium,
et crucis subíre torméntum.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Nuovo Messale e liturgia: “damnatio memoriæ” contro Benedetto XVI?

Qual è il legame tra il “nuovo Messale” e il magistero liturgico del Sommo Pontefice Benedetto XVI? La risposta sembra essere: nessuno, almeno non nello specifico. Di qui ognuno potrà trarre da sé un criterio di giudizio oggettivo per valutare l’operazione. Circa la quale, a essere sinceri, vanno ammessi due possibili commenti. Il primo è che quella di Benedetto XVI sia stata una parentesi infelice nella storia della Chiesa, e quindi facciamo proprio bene a lasciarcela alle spalle, e anzi bisogna render onore ai prelati nostrani che con tanta finezza stanno evitando di apertamente sconfessare l’imbarazzante operato del vecchio Pontefice emerito. Il secondo è che quella di Ratzinger sia la via del futuro della Chiesa, al che faremmo bene a ricollegarci a essa quanto prima, e in questo caso, guardando alla nuova traduzione del Messale, possiamo solo sperare che essa comporti un rallentamento nell’adeguamento al Magistero petrino e non implichi un grave distanziamento da esso.

Leggi l’intero articolo di don Marco Begato sdb sul sito di Aldo Maria Valli.

Qui altri articoli di don Marco Begato sdb sul nostro sito.

À propos de l’interdiction de la communion donnée sur la langue

L’interdiction de la communion sur la langue est de soi invalide. À supposer même qu’il soit avéré que la distribution de la communion sur la langue entraîne un risque sanitaire déraisonnable, il serait de toute manière nécessaire que d’éventuelles mesures prises à ce sujet aient un fondement légal incontestable, surtout en une matière aussi sensible.
L’interdiction de la distribution de la communion sur la langue décidée par de nombreux évêques se fonde sur le présupposé implicite, jamais formulé ouvertement, que ce rite liturgique présenterait un plus grand risque de contamination que la distribution de la communion dans la main. Or cela n’est pas démontré. En tous cas, du point de vue historique, la pratique millénaire de la communion administrée sur la langue, même par temps d’épidémie, n’a apparemment pas été un facteur significatif de contamination. S’il en avait été autrement, jamais les responsables ecclésiastiques n’auraient maintenu cette pratique en temps de crise sanitaire.

Article paru dans Sedes Sapientiæ n° 153 (3/2020), p. 47-59