Dominica Pentecostes – 31 Mai 2020

Sollemnitas

Ad Missam in die

Ant. ad introitum Sap 1, 7
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum,
et hoc quod cóntinet ómnia
sciéntiam habet vocis, allelúia.

Vel: Rom 5, 5; cf. 8, 11
Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris
per inhabitántem Spíritum eius in nobis, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnæ
univérsam Ecclésiam tuam
in omni gente et natióne sanctíficas,
in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde,
et, quod inter ipsa evangélicæ prædicatiónis exórdia
operáta est divína dignátio,
nunc quoque per credéntium corda perfúnde.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Præsta, quǽsumus, Dómine,
ut, secúndum promissiónem Fílii tui,
Spíritus Sanctus huius nobis sacrifícii
copiósius revélet arcánum,
et omnem propítius réseret veritátem.
Per Christum.

Præfatio: De mysterio Pentecostes.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus.
Tu enim, sacraméntum paschále consúmmans,
quibus, per Unigéniti tui consórtium,
fílios adoptiónis esse tribuísti,
hódie Spíritum Sanctum es largítus;
qui, princípio nascéntis Ecclésiæ,
et cunctis géntibus sciéntiam índidit deitátis,
et linguárum diversitátem in uníus fídei confessióne sociávit.
Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,
totus in orbe terrárum mundus exsúltat.
Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes
hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth…

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Act 2,4.11
Repléti sunt omnes Spíritu Sancto,
loquéntes magnália Dei, allelúia.

Post communionem
Deus, qui Ecclésiæ tuæ cæléstia dona largíris,
custódi grátiam quam dedísti,
ut Spíritus Sancti vígeat semper munus infúsum,
et ad ætérnæ redemptiónis augméntum
spiritális esca profíciat.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

Ad populum dimittendum, diaconus vel, eo absente, ipse sacerdos cantat vel dicit:

Ite, missa est, allelúia, allelúia.
R. Deo grátias, allelúia, allelúia.

Absoluto tempore paschali, exstinguitur cereus paschalis, quem præstat intra baptisterium honorifice servari, ut ex eo, in Baptismatis celebratione accenso, cerei baptizatorum illuminentur. Ubi feria II vel etiam III post Pentecosten sunt dies quibus fideles debent vel solent Missam frequentare, resumi potest Missa dominicæ Pentecostes, vel dici potest Missa de Spiritu Sancto.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)