Dominica Paschæ In Resurrectione Domini

Vigilia paschalis in nocte sancta

1. Ex antiquissima traditione ista nox est observabilis Domini (Ex 12, 42), ita ut fideles iuxta monitum Evangelii (Lc 12, 35-37) lucernas ardentes in manibus gestantes, similes sint hominibus exspectantibus Dominum, quando revertatur, ut, cum venerit, vigilantes eos inveniat et discumbere faciat ad mensam suam.

2. Vigilia huius noctis, quæ est summa ac nobilissima omnium sollemnitatum, unica sit pro unaquaque ecclesia. Ita autem ordinatur, ut post lucernarium et præconium paschale (quod est pars prima huius Vigiliæ), sancta Ecclesia meditetur mirabilia, quæ fecit Dominus Deus populo suo ab initio, confidens verbo eius et promisso (pars secunda seu liturgia verbi), usque dum, appropinquante die, cum novis membris in Baptismate renatis (pars tertia), vocatur ad mensam, quam Dominus populo suo præparavit, memoriale mortis et resurrectionis suæ, donec veniat (pars quarta).

3. Tota celebratio Vigiliæ paschalis peragi debet noctu, ita ut vel non incipiatur ante initium noctis, vel finiatur ante diluculum diei dominicæ.

4. Missa Vigiliæ, etsi ante mediam noctem celebratur, est Missa paschalis dominicæ Resurrectionis.

5. Qui participat Missam noctis, iterum communicare potest in Missa in die. Qui celebrat vel concelebrat Missam noctis, potest iterum Missam in die celebrare aut concelebrare.
Vigilia paschalis locum tenet Officii lectionis.

6. Sacerdoti assistat de more diaconus. Eo vero absente, munera sui ordinis a sacerdote celebrante vel concelebrante assumuntur, exceptis iis quæ infra indicantur.
Sacerdos et diaconus induuntur, sicut ad Missam, paramentis albi coloris.

7. Parentur candelæ pro omnibus participantibus Vigiliam. Luminaria vero ecclesiæ exstinguuntur.

Pars prima:
Sollemne initium Vigiliæ seu Lucernarium
Benedictio ignis et præparatio cerei

8. Loco apto, extra ecclesiam, præparatur rogus ardens. Populo ibi congregato, accedit sacerdos cum ministris, e quibus unus portat cereum paschalem. Crux processionalis ac luminaria non portantur. Ubi autem ignis extra ecclesiam accendi non potest, ritus peragitur ut infra, n. 13.

9. Sacerdos et fideles signant se dum ipse dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, ac dein populum congregatum de more salutat eumque breviter admonet de vigilia nocturna, his vel similibus verbis:
Fratres caríssimi, hac sacratíssima nocte,
in qua Dóminus noster Iesus Christus
de morte transívit ad vitam,
Ecclésia invítat fílios dispérsos per orbem terrárum,
ut ad vigilándum et orándum convéniant.
Si ita memóriam egérimus Páschatis Dómini,
audiéntes verbum et celebrántes mystéria eius,
spem habébimus participándi triúmphum eius de morte
et vivéndi cum ipso in Deo.

10. Deinde sacerdos benedicit ignem, dicens, manibus extensis:
Orémus.
Deus, qui per Fílium tuum
claritátis tuæ ignem fidélibus contulísti,
novum hunc ignem + sanctífica,
et concéde nobis,
ita per hæc festa paschália
cæléstibus desidériis inflammári,
ut ad perpétuæ claritátis
puris méntibus valeámus festa pertíngere.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

11. Novo igne benedicto, unus ministrorum portat cereum paschalem ante sacerdotem, qui cum stilo incidit crucem in ipsum cereum. Deinde facit super eam litteram græcam Alpha, subtus vero litteram Omega, et inter brachia crucis quattuor numeros exprimentes annum currentem, interim dicens:
1. Christus heri et hódie (incidit hastam erectam);
2. Princípium et Finis (incidit hastam transversam);
3. Alpha (incidit supra hastam erectam litteram Alpha);
4. et Omega (incidit subtus hastam erectam litteram Omega).
5. Ipsíus sunt témpora (incidit primum numerum anni currentis in angulo superiore sinistro crucis);
6. et sǽcula (incidit secundum numerum anni currentis in angulo
superiore dextro crucis).
7. Ipsi glória et impérium (incidit tertium numerum anni currentis
in angulo inferiore sinistro crucis);
8. per univérsa æternitátis sǽcula. Amen (incidit quartum numerum
anni currentis in angulo inferiore dextro crucis).

A
2 0
2 0
Ω

12. Incisione crucis et aliorum signorum peracta, sacerdos infigere potest in cereum quinque grana incensi, in modum crucis, interim dicens:
1. Per sua sancta vúlnera
2. gloriósa
3. custódiat
4. et consérvet nos
5. Christus Dóminus. Amen.

1
4 2 5
3

13. Ubi propter difficultates forte occurrentes non accenditur rogus, benedictio ignis circumstantiis aptatur. Populo ut alias in ecclesia congregato, sacerdos cum ministris cereum paschalem deferentibus venit ad portam ecclesiæ. Populus, quantum fieri potest, vertit se ad sacerdotem.
Fit salutatio et monitio, ut supra n. 9; deinde benedicitur ignis et præparatur cereus, ut supra nn. 10-12.

14. De novo igne sacerdos accendit cereum paschalem, dicens:
Lumen Christi glorióse resurgéntis
díssipet ténebras cordis et mentis.
Quoad elementa quæ præcedunt, Conferentiæ Episcoporum possunt etiam alias formas statuere, populorum ingenio magis accommodatas.

Processio

15. Cereo accenso, unus ex ministris assumit carbones ardentes de igne ac ponit eos in thuribulum et sacerdos, moro solito, incensum imponit. Diaconus vel, eo absente, alius minister idoneus, accipit a ministro cereum paschalem et ordinatur processio. Thuriferarius cum thuribulo fumiganti incedit ante diaconum vel alium ministrum, qui cereum paschalem defert. Sequuntur sacerdos cum ministris et populus, qui omnes candelas extinctas manu gestant.
Ad portam ecclesiæ, diaconus, stans et elevans cereum cantat:
Lumen Christi.
Et omnes respondent:
Deo grátias.
Sacerdos accendit candelam suam de igne cerei paschalis.

16. Deinde diaconus procedit ad medium ecclesiæ et, stans et elevans cereum, iterum cantat:
Lumen Christi.
Et omnes respondent:
Deo grátias.
Omnes candelam accendunt de igne cerei paschalis et procedunt.

17. Diaconus, cum venerit ante altare, stans versus populum, elevat cereum et tertio cantat:
Lumen Christi.
Et omnes respondent:
Deo grátias.
Deinde diaconus cereum paschalem deponit super candelabrum magnum iuxta ambonem paratum, vel in medio presbyterii.
Et accenduntur lampades per ecclesiam, exceptis cereis altaris.

Præconium paschale

18. Cum ad altare pervenerit, sacerdos vadit ad sedem suam, candelam ministro tradit, imponit et benedicit thus sicut ad Evangelium in Missa. Diaconus adit sacerdotem et dicens: Iube, domne, benedícere, petit et accipit benedictionem a sacerdote dicente submissa voce:
Dóminus sit in corde tuo et in lábiis tuis,
ut digne et competénter annúnties
suum paschále præcónium:
in nómine Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti.
Diaconus respondet: Amen.

Quæ benedictio omittitur, si præconium annuntiatur ab alio qui non sit diaconus.
19. Diaconus, incensatis libro et cereo, annuntiat præconium paschale in ambone vel ad legile, omnibus stantibus et candelas accensas in manibus tenentibus. Præconium paschale annuntiari potest, absente diacono, ab ipso sacerdote vel ab alio presbytero concelebrante. Si vero, pro necessitate cantor laicus Præconium annuntiat, omittit verba Quaprópter
astántes vos usque ad finem invitationis, necnon salutationem Dóminus vobíscum.
Præconium forma etiam breviore cantari potest.

Præconii paschalis forma longior

Exsúltet iam angélica turba cælórum:
exsúltent divína mystéria:
et pro tanti Regis victória tuba ínsonet salutáris.
Gáudeat et tellus tantis irradiáta fulgóribus:
et, ætérni Regis splendóre illustráta,
totíus orbis se séntiat amisísse calíginem.
Lætétur et mater Ecclésia,
tanti lúminis adornáta fulgóribus:
et magnis populórum vócibus hæc aula resúltet.
(Quaprópter astántes vos, fratres caríssimi,
ad tam miram huius sancti lúminis claritátem,
una mecum, quæso,
Dei omnipoténtis misericórdiam invocáte.
Ut, qui me non meis méritis
intra Levitárum númerum dignátus est aggregáre,
lúminis sui claritátem infúndens,
cérei huius laudem implére perfíciat).
(V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.)
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est,
invisíbilem Deum Patrem omnipoténtem
Filiúmque eius Unigénitum,
Dóminum nostrum Iesum Christum,
toto cordis ac mentis afféctu et vocis ministério personáre.
Qui pro nobis ætérno Patri Adæ débitum solvit,
et véteris piáculi cautiónem pio cruóre detérsit.
Hæc sunt enim festa paschália,
in quibus verus ille Agnus occíditur,
cuius sánguine postes fidélium consecrántur.
Hæc nox est,
in qua primum patres nostros,
fílios Israel edúctos de Ægýpto,
Mare Rubrum sicco vestígio transíre fecísti.
Hæc ígitur nox est,
quæ peccatórum ténebras colúmnæ illuminatióne purgávit.
Hæc nox est,
quæ hódie per univérsum mundum in Christo credéntes,
a vítiis sǽculi et calígine peccatórum segregátos,
reddit grátiæ, sóciat sanctitáti.
Hæc nox est,
in qua, destrúctis vínculis mortis,
Christus ab ínferis victor ascéndit.
Nihil enim nobis nasci prófuit, nisi rédimi profuísset.
O mira circa nos tuæ pietátis dignátio!
O inæstimábilis diléctio caritátis:
ut servum redímeres, Fílium tradidísti!
O certe necessárium Adæ peccátum,
quod Christi morte delétum est!
O felix culpa,
quæ talem ac tantum méruit habére Redemptórem!
O vere beáta nox,
quæ sola méruit scire tempus et horam,
in qua Christus ab ínferis resurréxit!
Hæc nox est, de qua scriptum est:
Et nox sicut dies illuminábitur:
et nox illuminátio mea in delíciis meis.
Huius ígitur sanctificátio noctis fugat scélera, culpas lavat:
et reddit innocéntiam lapsis et mæstis lætítiam.
Fugat ódia, concórdiam parat et curvat impéria.
In huius ígitur noctis grátia,
súscipe, sancte Pater, laudis huius sacrifícium vespertínum,
quod tibi in hac cérei oblatióne sollémni,
per ministrórum manus
de opéribus apum, sacrosáncta reddit Ecclésia.
Sed iam colúmnæ huius præcónia nóvimus,
quam in honórem Dei rútilans ignis accéndit.
Qui, licet sit divísus in partes,
mutuáti tamen lúminis detriménta non novit.
Alitur enim liquántibus ceris,
quas in substántiam pretiósæ huius lámpadis
apis mater edúxit.
O vere beáta nox,
in qua terrénis cæléstia, humánis divína iungúntur!
Orámus ergo te, Dómine,
ut céreus iste in honórem tui nóminis consecrátus,
ad noctis huius calíginem destruéndam,
indefíciens persevéret.
Et in odórem suavitátis accéptus,
supérnis lumináribus misceátur.
Flammas eius lúcifer matutínus invéniat:
Ille, inquam, lúcifer, qui nescit occásum:
Christus Fílius tuus,
qui, regréssus ab ínferis, humáno géneri serénus illúxit,
et vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Præconii paschalis forma brevior

Exsúltet iam angélica turba cælórum:
exsúltent divína mystéria:
et pro tanti Regis victória tuba ínsonet salutáris.
Gáudeat et tellus tantis irradiáta fulgóribus:
et, ætérni Regis splendóre illustráta,
totíus orbis se séntiat amisísse calíginem.
Lætétur et mater Ecclésia,
tanti lúminis adornáta fulgóribus:
et magnis populórum vócibus hæc aula resúltet.
(V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo ) .
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est,
invisíbilem Deum Patrem omnipoténtem
Filiúmque eius Unigénitum,
Dóminum nostrum Iesum Christum,
toto cordis ac mentis afféctu et vocis ministério personáre.
Qui pro nobis ætérno Patri Adæ débitum solvit,
et véteris piáculi cautiónem pio cruóre detérsit.
Hæc sunt enim festa paschália,
in quibus verus ille Agnus occíditur,
cuius sánguine postes fidélium consecrántur.
Hæc nox est,
in qua primum patres nostros, fílios Israel
edúctos de Ægýpto,
Mare Rubrum sicco vestígio transíre fecísti.
Hæc ígitur nox est,
quæ peccatórum ténebras colúmnæ illuminatióne purgávit.
Hæc nox est,
quæ hódie per univérsum mundum in Christo credéntes,
a vítiis sǽculi et calígine peccatórum segregátos,
reddit grátiæ, sóciat sanctitáti.
Hæc nox est,
in qua, destrúctis vínculis mortis,
Christus ab ínferis victor ascéndit.
O mira circa nos tuæ pietátis dignátio!
O inæstimábilis diléctio caritátis:
ut servum redímeres, Fílium tradidísti!
O certe necessárium Adae peccátum,
quod Christi morte delétum est!
O felix culpa,
quæ talem ac tantum méruit habére Redemptórem!
Huius igitur sanctificátio noctis fugat scélera, culpas lavat:
et reddit innocéntiam lapsis et mæstis lætítiam.
O vere beáta nox,
in qua terrénis cæléstia, humánis divína iungúntur!
In huius ígitur noctis grátia,
súscipe, sancte Pater, laudis huius sacrifícium vespertínum,
quod tibi in hac cérei oblatióne sollémni,
per ministrórum manus
de opéribus apum, sacrosáncta reddit Ecclésia.
Orámus ergo te, Dómine,
ut céreus iste in honórem tui nóminis consecrátus,
ad noctis huius calíginem destruéndam,
indefíciens persevéret.
Et in odórem suavitátis accéptus,
supérnis lumináribus misceátur.
Flammas eius lúcifer matutínus invéniat:
Ille, inquam, lúcifer, qui nescit occásum:
Christus Fílius tuus,
qui, regréssus ab ínferis, humáno géneri serénus illúxit,
et vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Pars secunda:
Liturgia verbi
20. In hac Vigilia, matre omnium Vigiliarum, proponuntur novem lectiones, scilicet septem e Vetere Testamento et duæ e Novo (Epistola et Evangelium), quae omnes legendæ sunt ubicumque fieri potest, ut indoles Vigiliæ, quæ diuturnitatem exigit, servetur.

21. Attamen ubi graviores circumstantiæ pastorales id postulent, minui potest numerus lectionum e Vetere Testamento; semper tamen attendatur lectionem verbi Dei esse partem fundamentalem huius Vigiliæ paschalis. Legantur saltem tres lectiones e Vetere Testamento desumptæ, et quidem ex Lege et Prophetis, et canantur respectivi Psalmi responsorii. Numquam autem omittatur lectio cap. 14 Exodi cum suo cantico.

22. Depositis candelis, omnes sedent. Antequam incipiantur lectiones, sacerdos populum admonet, his vel similibus verbis:
Vigíliam sollémniter ingréssi, fratres caríssimi,
quiéto corde nunc verbum Dei audiámus.
Meditémur, quómodo Deus pópulum suum
elápsis tempóribus salvum fécerit,
et novíssime nobis Fílium suum míserit Redemptórem.
Orémus, ut Deus noster hoc paschále salvatiónis opus
ad plenam redemptiónem perfíciat.

23. Deinde sequuntur lectiones. Lector ad ambonem pergit et lectionem profert. Postea psalmista seu cantor psalmum dicit, populo responsum proferente. Omnibus deinde surgentibus, sacerdos dicit Orémus, et, postquam omnes per aliquod tempus in silentio oraverint, dicit orationem lectioni respondentem. Loco psalmi responsorii servari potest spatium sacri silentii, omissa hoc in casu pausa post Orémus.

Orationes post lectiones

24. Post primam lectionem (De creatione: Gen 1, 1 – 2, 2 vel 1, 1.26-31a) et psalmum (103 vel 32).
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus,
qui es in ómnium óperum tuórum dispensatióne mirábilis,
intéllegant redémpti tui, non fuísse excelléntius,
quod inítio factus est mundus,
quam quod in fine sæculórum
Pascha nostrum immolátus est Christus.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Vel, De creatione hominis:
Deus, qui mirabíliter creásti hóminem
et mirabílius redemísti,
da nobis, quǽsumus,
contra oblectaménta peccáti mentis ratióne persístere,
ut mereámur ad ætérna gáudia perveníre.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

25. Post secundam lectionem (De sacrificio Abrahæ: Gen 22, 1-18; vel 1-2.9a.10-13.15-18) et psalmum (15).
Orémus.
Deus, Pater summe fidélium,
qui promissiónis tuæ fílios diffúsa adoptiónis grátia
in toto terrárum orbe multíplicas,
et per paschále sacraméntum
Abraham púerum tuum
universárum, sicut iurásti, géntium éfficis patrem,
da pópulis tuis digne ad grátiam tuæ vocatiónis intráre.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

26. Post tertiam lectionem (De transitu Maris Rubri: Ex 14, 15 – 15, 1) et eius canticum (Ex 15).
Orémus.
Deus, cuius antíqua mirácula
étiam nostris tempóribus coruscáre sentímus,
dum, quod uni pópulo
a persecutióne Pharaónis liberándo
déxteræ tuæ poténtia contulísti,
id in salútem géntium
per aquam regeneratiónis operáris,
præsta, ut in Abrahæ fílios
et in Israelíticam dignitátem
totíus mundi tránseat plenitúdo.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.
Vel:
Deus, qui primis tempóribus
impléta mirácula novi testaménti luce reserásti,
ut et Mare Rubrum forma sacri fontis exsísteret,
et plebs a servitúte liberáta
christiáni pópuli sacraménta præférret,
da, ut omnes gentes,
Israélis privilégium mérito fídei consecútæ,
Spíritus tui participatióne regeneréntur.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

27. Post quartam lectionem (De nova Ierusalem: Is 54, 5-14) et psalmum (29).
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus,
multíplica in honórem nóminis tui
quod patrum fídei spopondísti,
et promissiónis fílios sacra adoptióne diláta,
ut, quod prióres sancti non dubitavérunt futúrum,
Ecclésia tam magna ex parte iam cognóscat implétum.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.
Vel alia ex orationibus, quæ sequuntur lectiones forte omissas.

28. Post quintam lectionem (De salute omnibus gratuito oblata: Is 55, 1-11) et canticum (Is 12).
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus,
spes única mundi,
qui prophetárum tuórum præcónio
præséntium témporum declarásti mystéria,
auge pópuli tui vota placátus,
quia in nullo fidélium nisi ex tua inspiratióne provéniunt
quarúmlibet increménta virtútum.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

29. Post sextam lectionem (De fonte sapientiæ: Bar 3, 9-15.31 – 4, 4) et psalmum (18).
Orémus.
Deus, qui Ecclésiam tuam
semper géntium vocatióne multíplicas,
concéde propítius,
ut, quos aqua baptísmatis ábluis,
contínua protectióne tueáris.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

30. Post septimam lectionem (De corde novo et spiritu novo: Ez 36, 16-28) et psalmum (41-42).
Orémus.
Deus, incommutábilis virtus et lumen ætérnum,
réspice propítius ad totíus Ecclésiæ sacraméntum,
et opus salútis humánæ
perpétuæ dispositiónis efféctu
tranquíllius operáre;
totúsque mundus experiátur et vídeat
deiécta érigi, inveteráta renovári
et per ipsum Christum redíre ómnia in íntegrum,
a quo sumpsére princípium.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Vel:
Deus, qui nos ad celebrándum paschále sacraméntum
utriúsque Testaménti páginis ínstruis,
da nobis intellégere misericórdiam tuam,
ut ex perceptióne præséntium múnerum
firma sit exspectátio futurórum.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

31. Post ultimam lectionem e Vetere Testamento cum suo psalmo responsorio et sua oratione, accenduntur cerei altaris, et sacerdos intonat hymnum Glória in excélsis Deo, quem omnes prosequuntur, dum pulsantur campanæ, iuxta locorum consuetudines. Tonus integer in Graduali romano invenitur.

32. Expleto hymno, sacerdos dicit collectam, more solito.
Orémus.
Deus, qui hanc sacratíssimam noctem
glória domínicæ resurrectiónis illústras,
éxcita in Ecclésia tua adoptiónis spíritum,
ut, córpore et mente renováti,
puram tibi exhibeámus servitútem.
Per Dóminum.

33. Deinde lector profert lectionem de Apostolo.

34. Lecta Epistola, omnibus surgentibus, sacerdos ter sollemniter intonat, vocem gradatim elevando Allelúia, quod omnes repetunt. Si necesse est, psalmista Allelúia intonat.
Deinde psalmista vel cantor profert psalmum 117, populo respondente
Allelúia.

35. Sacerdos, more solito, imponit incensum et diacono benedicit. Ad Evangelium non portantur luminaria, sed tantum incensum.
36. Post Evangelium homilia, etsi brevis, ne omittatur.

Pars tertia:
Liturgia baptismalis

37. Post homiliam proceditur ad liturgiam baptismalem. Sacerdos cum ministris vadit ad fontem baptismalem, si hic est in conspectu fidelium. Secus ponitur vas cum aqua in presbyterio.

38. Vocantur, si adsunt, catechumeni, qui præsentantur a patrinis, vel, si sunt parvuli, portantur a parentibus et patrinis, in faciem ecclesiæ congregatæ.

39. Tunc, si processio ad baptisterium vel ad fontem habenda sit, ea statim ordinatur. Præcedit minister cum cereo paschali, eumque sequuntur baptizandi cum patrinis, deinde ministri, diaconus et sacerdos. Durante processione, canuntur litaniæ (n. 43). Expletis litaniis, sacerdos facit monitionem (n. 40).

40. Si autem liturgia baptismalis in presbyterio peragitur, sacerdos statim monitionem introductoriam facit, his vel similibus verbis:
Si adsunt baptizandi:
Précibus nostris, caríssimi,
fratrum nostrórum beátam spem unánimes adiuvémus,
ut Pater omnípotens ad fontem regeneratiónis eúntes
omni misericórdiæ suæ auxílio prosequátur.
Si benedicendus est fons, sed non adsunt baptizandi:
Dei Patris omnipoténtis grátiam, caríssimi,
super hunc fontem súpplices invocémus,
ut qui ex eo renascéntur
adoptiónis fíliis in Christo aggregéntur.

41. Et canuntur litaniæ a duobus cantoribus, omnibus stantibus (propter tempus paschale) et respondentibus. Si autem habenda sit longior processio ad baptisterium, litaniæ cantantur durante processione; quo in casu baptizandi vocantur ante processionem, et fit processio præcedente cereo paschali, quem sequuntur catechumeni cum patrinis, deinde ministri, diaconus et sacerdos. Monitio autem fiat ante benedictionem aquæ.

42. Si non adsunt baptizandi, neque benedicendus est fons, omissis litaniis, statim proceditur ad benedictionem aquæ (n. 54).

43. In litaniis addi possunt aliqua nomina Sanctorum, præsertim vero Titularis ecclesiæ vel Patronorum loci et eorum qui sunt baptizandi.
Kýrie, eléison. Kýrie, eléison.
Christe, eléison. Christe, eléison.
Kýrie, eléison. Kýrie, eléison.
Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis.
Sancte Míchael, ora pro nobis.
Sancti Angeli Dei, oráte pro nobis.
Sancte Ioánnes Baptísta, ora pro nobis.
Sancte Ioseph, ora pro nobis.
Sancti Petre et Paule, oráte pro nobis.
Sancte Andréa, ora pro nobis.
Sancte Ioánnes, ora pro nobis.
Sancta María Magdaléna, ora pro nobis.
Sancte Stéphane, ora pro nobis.
Sancte Ignáti Antiochéne, ora pro nobis.
Sancte Laurénti, ora pro nobis.
Sanctæ Perpétua et Felícitas, oráte pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancte Gregóri, ora pro nobis.
Sancte Augustíne, ora pro nobis.
Sancte Athanási, ora pro nobis.
Sancte Basíli, ora pro nobis.
Sancte Martíne, ora pro nobis.
Sancte Benedícte, ora pro nobis.
Sancti Francísce et Domínice, oráte pro nobis.
Sancte Francísce (Xavier), ora pro nobis.
Sancte Ioánnes María (Vianney), ora pro nobis.
Sancta Catharína (Senénsis), ora pro nobis.
Sancta Terésia a Iesu, ora pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctæ Dei, oráte pro nobis.
Propítius esto, líbera nos, Dómine.
Ab omni malo, líbera nos, Dómine.
Ab omni peccáto, líbera nos, Dómine.
A morte perpétua, líbera nos, Dómine.
Per incarnatiónem tuam, líbera nos, Dómine.
Per mortem et resurrectiónem tuam, líbera nos, Dómine.
Per effusiónem Spíritus Sancti, líbera nos, Dómine.
Peccatóres, te rogámus, audi nos.
Si adsunt baptizandi
Ut hos eléctos per grátiam
Baptísmi regeneráre dignéris, te rogámus, audi nos.

Si non adsunt baptizandi
Ut hunc fontem,
regenerándis tibi fíliis,
grátia tua sanctificáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Iesu, Fili Dei vivi, te rogámus, audi nos.
Christe, audi nos. Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos. Christe, exáudi nos.
Si adsunt baptizandi, sacerdos, extensis manibus, dicit hanc orationem:
Omnípotens sempitérne Deus,
adésto magnæ pietátis tuæ sacraméntis,
et ad recreándos novos pópulos,
quos tibi fons baptísmatis párturit,
spíritum adoptiónis emítte,
ut, quod nostræ humilitátis gérendum est mystério,
virtútis tuæ impleátur efféctu.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

Benedictio aquæ baptismalis

46. Deinde sacerdos benedicit aquam baptismalem, dicens, extensis manibus, hanc orationem:

Deus, qui invisíbili poténtia
per sacramentórum signa mirábilem operáris efféctum,
et creatúram aquæ multis modis præparásti,
ut baptísmi grátiam demonstráret;
Deus, cuius Spíritus
super aquas inter ipsa mundi primórdia ferebátur,
ut iam tunc virtútem sanctificándi
aquárum natúra concíperet;
Deus, qui regeneratiónis spéciem
in ipsa dilúvii effusióne signásti,
ut uníus eiusdémque eleménti mystério
et finis esset vítiis et orígo virtútum;
Deus, qui Abrahæ fílios
per Mare Rubrum sicco vestígio transíre fecísti,
ut plebs, a Pharaónis servitúte liberáta,
pópulum baptizatórum præfiguráret;
Deus, cuius Fílius, in aqua Iordánis a Ioánne baptizátus,
Sancto Spíritu est inúnctus,
et, in cruce pendens,
una cum sánguine aquam de látere suo prodúxit,
ac, post resurrectiónem suam, discípulis iussit:
“Ite, docéte omnes gentes, baptizántes eos
in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti”:
réspice in fáciem Ecclésiæ tuæ,
eíque dignáre fontem baptísmatis aperíre.
Sumat hæc acqua Unigéniti tui grátiam de Spíritu Sancto,
ut homo, ad imáginem tuam cónditus,
sacraménto baptísmatis
a cunctis squalóribus vetustátis ablútus,
in novam infántiam
ex aqua et Spíritu Sancto resúrgere meréatur.
Et immittens, pro opportunitate, cereum paschalem in aquam semel vel ter, prosequitur:
Descéndat, quǽsumus, Dómine,
in hanc plenitúdinem fontis
per Fílium tuum virtus Spíritus Sancti,
et tenens cereum in aqua prosequitur:
ut omnes, cum Christo consepúlti
per baptísmum in mortem,
ad vitam cum ipso resúrgant.
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus,
per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

47. Deinde tollitur cereus de aqua, populo acclamante:
Benedícite, fontes, Dómino,
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

48. Aquæ baptismalis benedictione expleta et acclamatione populi prolata, sacerdos, stans, interrogat ad abrenuntiationem faciendam adultos atque parentes vel patrinos parvulorum, ut in respectivis Ordinibus Ritualis Romani determinatur. Si unctio cum oleo catechumenorum adultorum facta non sit antea, inter ritus immediate præparatorios, fit hoc momento.

49. Deinde sacerdos singulos adultos de fide interrogat, atque, si de parvulis agitur, triplicem professionem fidei ab omnibus parentibus et patrinis simul requirit, ut in respectivis Ordinibus indicatur. Ubi hac nocte multi sunt baptizandi, ritum ordinari potest ita ut, statim post responsionem baptizandorum, patrinorum atque parentum, celebrans postulet ac recipiat renovationem promissionum baptismalium omnium adstantium.

50. Peractis interrogationibus, sacerdos baptizat electos adultos et parvulos.

51. Post baptismum sacerdos infantes ungit chrismate. Omnibus vero, sive adultis sive parvulis, vestis candida traditur. Deinde sacerdos vel diaconus accipit cereum paschalem de manu ministri atque cerei neophytorum accenduntur. Pro infantibus ritus Effetha omittitur.

52. Postea, nisi ablutio baptismalis aliique ritus explanativi, in presbyterio locum habuerint, fit reditus in presbyterium, processione ordinata uti antea, neophytis vel patrinis seu parentibus cereum accensum gestantibus. Durante processione canitur canticum baptismale Vidi aquam vel alius cantus aptus (n. 56).

53. Si adulti sunt baptizati, Episcopus vel, eo absente, presbyter qui baptismum contulit statim sacramentum Confirmationis eis ministret in presbyterio, ut in Pontificali aut Rituali Romano indicatur.

Benedictio aquæ

54. Si vero non adsunt baptizandi, neque fons baptismalis benedicendus est, sacerdos ad aquam benedicendam fideles introducit, dicens:
Dóminum Deum nostrum, fratres caríssimi,
supplíciter exorémus,
ut hanc creatúram aquæ benedícere dignétur,
super nos aspergéndam in nostri memóriam baptísmi.
Ipse autem nos renováre dignétur,
ut Spirítui, quem accépimus, fidéles maneámus.
Et post brevem pausam in silentio hanc orationem profert, extensis manibus:
Dómine Deus noster,
pópulo tuo hac nocte sacratíssima vigilánti
adésto propítius:
et nobis, mirábile nostræ creatiónis opus,
sed et redemptiónis nostræ mirabílius, memorántibus,
hanc aquam benedícere tu dignáre.
Ipsam enim tu fecísti,
ut et arva fecunditáte donáret,
et levámen corpóribus nostris munditiámque præbéret.
Aquam étiam tuæ minístram misericórdiæ condidísti:
nam per ipsam solvísti tui pópuli servitútem
illiúsque sitim in desérto sedásti;
per ipsam novum foedus nuntiavérunt prophétæ,
quod eras cum homínibus initúrus;
per ipsam dénique, quam Christus in Iordáne sacrávit,
corrúptam natúræ nostræ substántiam
in regeneratiónis lavácro renovásti.
Sit ígitur hæc aqua nobis suscépti baptísmatis memória,
et cum frátribus nostris, qui sunt in Páschate baptizáti,
gáudia nos tríbuas sociáre.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

Renovatio promissionum baptismalium
55. Ritu baptismi (et confirmationis) expleto, vel si hic non habuit locum, post benedictionem aquæ, omnes, stantes et candelas accensas in manibus gestantes, promissionem fidei baptismalis, una cum baptizandis, renovant, nisi iam locum habuerit, (cf. n. 48).
Sacerdos fideles alloquitur, his vel similibus verbis:
Per paschále mystérium, fratres caríssimi,
in baptísmo consepúlti sumus cum Christo,
ut cum eo in novitáte vitæ ambulémus.
Quaprópter, quadragesimáli observatióne absolúta,
sancti baptísmatis promissiónes renovémus,
quibus olim Sátanæ et opéribus eius abrenuntiávimus,
et Deo in sancta Ecclésia cathólica servíre promísimus.
Quaprópter:
Sacerdos: Abrenuntiátis Sátanæ?
Omnes: Abrenúntio.
Sacerdos: Et ómnibus opéribus eius?
Omnes: Abrenúntio.
Sacerdos: Et ómnibus pompis eius?
Omnes: Abrenúntio.
Vel:
Sacerdos: Abrenuntiátis peccáto, ut in libertáte filiórum Dei
vivátis?
Omnes: Abrenúntio.
Sacerdos: Abrenuntiátis seductiónibus iniquitátis, ne peccátum
vobis dominétur?
Omnes: Abrenúntio.
Sacerdos: Abrenuntiátis Sátanæ, qui est auctor et princeps
peccáti?
Omnes: Abrenúntio.
Si casus fert, hæc altera formula aptari potest a Conferentiis Episcoporum,
iuxta locorum necessitates.
Deinde sacerdos prosequitur:
Sacerdos: Créditis in Deum Patrem omnipoténtem, creatórem
cæli et terræ?
Omnes: Credo.
Sacerdos: Créditis in Iesum Christum, Fílium eius únicum,
Dóminum nostrum, natum ex María Vírgine, passum et sepúltum,
qui a mórtuis resurréxit et sedet ad déxteram Patris?
Omnes: Credo.
Sacerdos: Créditis in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam
cathólicam, sanctórum communiónem, remissiónem
peccatórum, carnis resurrectiónem et vitam ætérnam?
Omnes: Credo.
Et sacerdos concludit:
Et Deus omnípotens, Pater Dómini nostri Iesu Christi,
qui nos regenerávit ex aqua et Spíritu Sancto,
quique nobis dedit remissiónem peccatórum,
ipse nos custódiat grátia sua,
in Christo Iesu Dómino nostro,
in vitam ætérnam.
Omnes: Amen.

56. Sacerdos aspergit populum aqua benedicta, omnibus cantantibus:
Antiphona
Ant. Vidi aquam egrediéntem de templo,
a látere dextro, allelúia;
et omnes, ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt
et dicent: Allelúia, allelúia.
Cantari potest etiam alius cantus indolem baptismalem præ se ferens.

57. Interim neophyti deducuntur ad locum suum inter fideles. Si benedictio aquæ baptismalis facta non est in baptisterio, diaconus et ministri reverenter portant vas aquæ ad fontem. Si benedictio fontis locum non habuit, aqua benedicta reponitur loco convenienti.

58. Aspersione facta, sacerdos redit ad sedem, ubi, omisso symbolo, moderatur orationem universalem, quam neophyti primum participant.

Pars quarta:
Liturgia eucharistica
59. Sacerdos accedit ad altare et more solito incipit liturgiam eucharisticam.

60. Præstat, ut panis et vinum afferantur a neophytis vel, si sint parvuli, ab eorum parentibus vel patrinis.

61. Super oblata
Súscipe, quǽsumus, Dómine, preces pópuli tui
cum oblatiónibus hostiárum,
ut, paschálibus initiáta mystériis,
ad æternitátis nobis medélam, te operánte, profíciant.
Per Christum.

62. Præfatio paschalis I: De mysterio paschali (in hac potíssimum nocte).

63. In Prece eucharistica, memoria fit baptizatorum et patrinorum, iuxta formulas quæ in Missali et Rituali Romano pro singulis Precibus eucharisticis inveniuntur.

64. Ante Ecce Agnus Dei, sacerdos neophytos breviter monere potest de prima Communione recipienda et de pretio tanti mysterii, quod est initiationis culmen et totius vitæ christianæ centrum.

65. Expedit ut neophyti sacram Communionem recipiant sub utraque specie, una cum patrinis, matrinis, parentibus et coniugibus catholicis, necnon catechistis laicis. Convenit etiam ut, de consensu Episcopi dioecesani, ubi adiuncta hoc suadeant, omnes fideles ad sacram Communionem sub utraque specie admittantur.

66. Ant. ad communionem 1 Cor 5, 7-8
Pascha nostrum immolátus est Christus;
ítaque epulémur in ázymis sinceritátis et veritátis, allelúia.
Opportune cantatur psalmus 117.

67. Post communionem
Spíritum nobis, Dómine, tuæ caritátis infúnde,
ut, quos sacraméntis paschálibus satiásti,
tua fácias pietáte concórdes.
Per Christum.

68. Benedictio sollemnis
Benedícat vos omnípotens Deus,
hodiérna interveniénte sollemnitáte pascháli,
et ab omni miserátus deféndat incursióne peccáti.
R. Amen.
Et qui ad ætérnam vitam
in Unigéniti sui resurrectióne vos réparat,
vos prǽmiis immortalitátis adímpleat.
R. Amen.
Et qui, explétis passiónis domínicæ diébus,
paschális festi gáudia celebrátis,
ad ea festa, quæ lætítiis peragúntur ætérnis,
ipso opitulánte, exsultántibus ánimis veniátis.
R. Amen.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Adhiberi potest etiam formula benedictionis finalis Ordinis Baptismi adultorum vel parvulorum, iuxta rerum adiuncta.

69. Ad populum dimittendum, diaconus vel, eo absente, ipse sacerdos cantat vel dicit:
Ite, missa est, allelúia, allelúia.

Omnes respondent:
Deo grátias, allelúia, allelúia.

Quod servatur per totam octavam Paschæ.

70. Cereus paschalis accenditur in omnibus celebrationibus liturgicis sollemnioribus huius temporis.


Ad Missam in die

71. Ant. ad introitum Cf. Ps 138, 18.5-6
Resurréxi, et adhuc tecum sum, allelúia:
posuísti super me manum tuam, allelúia:
mirábilis facta est sciéntia tua, allelúia, allelúia.
Vel: Lc 24, 34; cf. Ap 1, 6
Surréxit Dóminus vere, allelúia.
Ipsi glória et impérium
per univérsa æternitátis sǽcula, allelúia, allelúia.

Dicitur Glória in excélsis.

72. Collecta
Deus, qui hodiérna die, per Unigénitum tuum,
æternitátis nobis áditum, devícta morte, reserásti,
da nobis, quǽsumus,
ut, qui resurrectiónis domínicæ sollémnia cólimus,
per innovatiónem tui Spíritus
in lúmine vitæ resurgámus.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

73. Super oblata
Sacrifícia, Dómine, paschálibus gáudiis
exsultántes offérimus,
quibus Ecclésia tua
mirabíliter renáscitur et nutrítur.
Per Christum.

74. Præfatio: De mysterio paschali. In Missa Vigiliæ paschalis dicitur: in hac potíssimum nocte; infra Octavam: in hac potíssimum die; post Octavam: in hoc potíssimum.

Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

75. Ant. ad communionem 1 Cor 5, 7-8
Pascha nostrum immolátus est Christus, allelúia;
ítaque epulémur in ázymis sinceritátis
et veritátis, allelúia, allelúia.

76. Post communionem
Perpétuo, Deus, Ecclésiam tuam pio favóre tuére,
ut, paschálibus renováta mystériis,
ad resurrectiónis pervéniat claritátem.
Per Christum.

77. Ad benedictionem in fine Missæ impertiendam, sacerdos convenienter utatur formula benedictionis sollemnis pro Missa Vigiliæ paschalis.

78. Ad populum dimittendum, cantatur (ut supra n. 69) vel dicitur:
Ite, missa est, allelúia, allelúia.
R. Deo grátias, allelúia, allelúia.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana