V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne
novi et ætérni testaménti constituísti Pontíficem,
et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre,
ut únicum eius sacerdótium in Ecclésia servarétur.
Ipse enim non solum regáli sacerdótio
pópulum acquisitiónis exórnat,
sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte,
ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes.
Qui sacrifícium rénovent, eius nómine,
redemptiónis humánæ,
tuis apparántes fíliis paschále convívium,
et plebem tuam sanctam caritáte prævéniant,
verbo nútriant, refíciant sacraméntis.
Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes,
ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári,
et constánter tibi fidem amorémque testéntur.
Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis
tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
© Copyright – Libreria Editrice Vaticana