Dominica I in Quadragesima – 1 Mar 2020

Hac dominica celebratur ritus “ electionis ” seu “ inscriptionis nominis ” pro catechumenis, qui in Vigilia paschali ad sacramenta initiationis christianæ admittentur, adhibitis orationibus et intercessionibus propriis.

Ant. ad introitum Cf. Ps 90, 15-16
Invocábit me, et ego exáudiam eum;
erípiam eum, et glorificábo eum,
longitúdine diérum adimplébo eum.

Non dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Concéde nobis, omnípotens Deus,
ut, per ánnua quadragesimális exercítia sacraménti,
et ad intellegéndum Christi proficiámus arcánum,
et efféctus eius digna conversatióne sectémur.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Fac nos, quǽsumus, Dómine,
his munéribus offeréndis conveniénter aptári,
quibus ipsíus venerábilis sacraménti celebrámus exórdium.
Per Christum.

Præfatio: De tentatione Domini.

Ant. ad communionem Mt 4, 4
Non in solo pane vivit homo,
sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Vel: Cf. Ps 90, 4
Scápulis suis obumbrábit tibi Dóminus,
et sub pennis eius sperábis.

Post communionem
Cælésti pane refécti,
quo fides álitur, spes provéhitur et cáritas roborátur,
quǽsumus, Dómine,
ut ipsum, qui est panis vivus et verus, esuríre discámus,
et in omni verbo, quod procédit de ore tuo,
vívere valeámus.
Per Christum.

Oratio super populum
Super pópulum tuum, Dómine, quǽsumus,
benedíctio copiósa descéndat,
ut spes in tribulatióne succréscat,
virtus in tentatióne firmétur,
ætérna redémptio tribuátur.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana