In Præsentatione Domini – 2 Feb 2020

Die 2 februarii
IN PRÆSENTATIONE DOMINI
Festum
De benedictione et processione candelarum
Forma prior: Processio
1. Hora competenti fit collecta in ecclesia minore vel in alio loco
apto extra ecclesiam, ad quam processio tendit. Fideles tenent in
manibus candelas non accensas.
2. Accedit sacerdos cum ministris, indutus paramentis albis sicut
ad Missam; sed pro casula sacerdos sumere potest pluviale, quod
deponit, expleta processione.
3. Dum accenduntur candelæ, cantatur antiphona
vel alius cantus aptus.
4. Sacerdos, cantu absoluto, ad populum conversus dicit: In nómine
Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Postea populum de more
salutat, ac deinde introductoriam monitionem profert, qua fideles
ad celebrandum ritum huius festi actuose et conscie invitantur, his
vel similibus verbis:
Fratres caríssimi: Ante dies quadragínta celebrávimus
cum gáudio festum Nativitátis Dómini. Hódie vero occúrrit
dies ille beátus, quo Iesus a María et Ioseph præsentátus
est in templo, extérius quidem legem implens, rerum
veritáte autem occúrrens pópulo suo credénti. Spíritu
Sancto impúlsi, in templum venérunt beáti illi senes et
cognovérunt Dóminum eódem Spíritu illumináti, et conféssi
sunt eum in exsultatióne. Ita et nos, congregáti in
unum per Spíritum Sanctum, procedámus ad domum Dei
óbviam Christo. Inveniémus eum et cognoscémus in fractióne
panis, donec véniat maniféstus in glória.
5. Post monitionem sacerdos benedicit candelas, dicens, extensis
manibus:
Orémus.
Deus, omnis lúminis fons et orígo,
qui iusto Simeóni Lumen ad revelatiónem géntium
hódie demonstrásti,
te súpplices deprecámur,
ut hos céreos sanctificáre tua + benedictióne dignéris,
tuæ plebis vota suscípiens,
quæ ad tui nóminis laudem eos gestatúra concúrrit,
quátenus per virtútum sémitam
ad lucem indeficiéntem perveníre mereátur.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.
Vel:
Deus, lumen verum, ætérnæ lucis propagátor et auctor,
córdibus infúnde fidélium perpétui lúminis claritátem,
ut, quicúmque in templo sancto tuo
splendóre præséntium lúminum adornántur,
ad lumen glóriæ tuæ felíciter váleant perveníre.
Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.
Et aspergit candelas aqua benedicta, nihil dicens, incensum imponit
ad processionem.
6. Tunc sacerdos accipit a diacono vel ministro candelam accensam
sibi præparatam et incipit processio, clamante diacono (vel,
eo deficiente, ipso sacerdote):
7. Omnes, candelas accensas gestant. Progrediente processione
cantatur una alterave ex antiphonis quæ sequuntur, scilicet antiphona
Lumen ad revelatiónem cum cantico (Lc 2, 29-32), vel antiphona
Adórna vel alius cantus aptus:
I
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium,
et glóriam plebis tuæ Israel.
Nunc dimíttis servum tuum, Dómine,
secúndum verbum tuum in pace.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium…
Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium…
Quod parásti ante fáciem ómnium populórum.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium…
II
Ant. Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe Regem
Christum: ampléctere Maríam, quæ est cæléstis porta: ipsa
enim portat Regem glóriæ novi lúminis: subsístit Virgo, addúcens
mánibus Fílium ante lucíferum génitum: quem accípiens
Símeon in ulnas suas, prædicávit pópulis, Dóminum
eum esse vitæ et mortis, et Salvatórem mundi.
8. Ingrediente processione in ecclesiam, cantatur introitus Missæ.
Sacerdos, cum ad altare pervenerit, illud veneratur et, pro opportunitate,
incensat. Deinde pergit ad sedem, ubi, deposito pluviali,
si illud adhibuit in processione, et assumpta casula, post cantatum
hymnum Glória in excélsis, dicit de more collectam. Missa prosequitur
modo consueto.

Forma altera: Introitus sollemnis
9. Sicubi processio fieri nequit, fideles congregantur in ecclesia,
candelas in manibus tenentes. Sacerdos, indutus sacris vestibus
pro Missa coloris albi, cum ministris et aliqua deputatione fidelium
accedit ad locum aptum, vel ante portam vel in ipsa ecclesia, ubi
saltem magna pars fidelium ritum commode participare possit.
10. Cum sacerdos ad locum pro benedictione candelarum statutum
pervenerit, accenduntur candelæ, dum canitur antiphona Ecce
Dóminus (n. 3), vel alius cantus aptus.
11. Deinde sacerdos, post salutationem et monitionem, benedicit
candelas, ut supra nn. 4-5; et fit processio ad altare, cum cantu
(nn. 6-7). Ad Missam ea servantur quæ supra n. 8 indicantur.

Ad Missam
Ant. ad introitum Cf. Ps 47, 10-11
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam
in médio templi tui.
Secúndum nomen tuum, Deus,
ita et laus tua in fines terræ;
iustítia plena est déxtera tua.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
maiestátem tuam súpplices exorámus,
ut, sicut Unigénitus Fílius tuus
hodiérna die cum nostræ carnis substántia
in templo est præsentátus,
ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári.
Per Dóminum.

Quando hoc festum incidit in dominicam, dicitur Credo.

Super oblata
Gratum tibi sit, Dómine, quǽsumus,
exsultántis Ecclésiæ munus oblátum,
qui Unigénitum Fílium tuum voluísti
Agnum immaculátum tibi offérri pro sǽculi vita.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio: De mysterio Præsentationis Domini.
Tonus sollemnis

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth…
Textus sine cantu:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Quia coætérnus hódie in templo tuus Fílius præsentátus
glória Israel et lumen géntium a Spíritu declarátur.
Unde et nos, Salutári tuo in gáudiis occurréntes,
cum Angelis et Sanctis te laudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth…

Ant. ad communionem Lc 2, 30-31
Vidérunt óculi mei salutáre tuum,
quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

Post communionem
Per hæc sancta quæ súmpsimus, Dómine,
pérfice in nobis grátiam tuam,
qui exspectatiónem Simeónis implésti,
ut, sicut ille mortem non vidit
nisi prius Christum suscípere mererétur,
ita et nos, in occúrsum Dómini procedéntes,
vitam obtineámus ætérnam.
Per Christum.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)

Messbuch in PDF mit Lesungen auf Deutsch (auf A3-Bogen, Vorder-/Rückseite drücken)