De commercio in Incarnatione Verbi
Sequens præfatio dicitur in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis, quæ secus præfationem propriam haberent, exceptis Missis quæ præfationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.
Per quem hódie commércium nostræ reparatiónis effúlsit,
quia, dum nostra fragílitas a tuo Verbo suscípitur,
humána mortálitas non solum
in perpétuum transit honórem,
sed nos quoque, mirándo consórtio, reddit ætérnos.
Et ídeo, choris angélicis sociáti,
te laudámus in gáudio confiténtes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.
In Missa quæ celebratur in Vigilia et in nocte Nativitatis Domini dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes, qua, etc.; deinde semper dicitur: et diem sacratíssimum celebrántes, quo, etc., usque ad octavam Nativitatis Domini inclusive.
© Copyright – Libreria Editrice Vaticana