IN CONCEPTIONE IMMACULATA BEATÆ MARIÆ VIRGINIS – 8 Dec 2018

Sollemnitas
Ant. ad introitum Is 61, 10
Gaudens gaudébo in Dómino,
et exsultábit ánima mea in Deo meo;
quia índuit me vestiméntis salútis,
et induménto iustítiæ circúmdedit me,
quasi sponsam ornátam monílibus suis.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem
dignum Fílio tuo habitáculum præparásti,
quǽsumus, ut, qui ex morte eiúsdem Fílii tui prævísa,
eam ab omni labe præservásti,
nos quoque mundos, eius intercessióne,
ad te perveníre concédas.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Salutárem hóstiam,
quam in sollemnitáte immaculátæ Conceptiónis
beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offérimus,
súscipe dignánter, et præsta,
ut, sicut illam tua grátia præveniénte
ab omni labe profitémur immúnem,
ita, eius intercessióne, a culpis ómnibus liberémur.
Per Christum.

Præfatio: De mysterio Mariæ et Ecclesiæ.

Ant. ad communionem
Gloriósa dicta sunt de te, María,
quia ex te ortus est sol iustítiæ,
Christus Deus noster.

Post communionem
Sacraménta quæ súmpsimus,
Dómine Deus noster,
illíus in nobis culpæ vúlnera réparent,
a qua immaculátam beátæ Maríæ Conceptiónem
singuláriter præservásti.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

© Copyright – Libreria Editrice Vaticana

Messalino in PDF con letture in lingua italiana (da stampare su fogli A3 fronte/retro)

Missalette in PDF with readings in English (to be printed on A3 sheets, front/back)